- FUNDATUS
- FUNDATUSin Chronico Fontanellensi, c. 16. pallia fundata sex.Infra, De vestimentis vero Ecclesiasticis, largitus est pallia, quae dicuntur Fundata tria: apud Anastas. in Vitis PP. p. 109. de palliis Tyriis atque fundatis fecit vela, n. 65. etc. Bulengero est auro textus, acu pictus: qui idem esse opinatur, quod Itali Drappo di fundo d'oro, Galli Etoffe a fond d'or, vocant. Sed cum vox eadem tribuatur quoqueve vasis argenteis et aureis, ut calix fundatus argenteus, apud eundem Anastas. p. ead. Calix maior fundatus p. 126. et 131. Gabata aurea fundata, p. 122. etc. de acupictili sumi non potest. Vide C. du Fresne Gloss. et Macros Fratres in Hierolex, nec non in voce Profundus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.